Trouvé 16 Résultats pour: Nescis
Descenderunt ergo tria millia virorum de Juda ad specum silicis Etam, dixeruntque ad Samson: Nescis quod Philisthiim imperent nobis? quare hoc facere voluisti? Quibus ille ait: Sicut fecerunt mihi, sic feci eis. (Liber Iudicum 15, 11)
Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium. (Liber Ecclesiastes 11, 5)
Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ; et si utrumque simul, melius erit. (Liber Ecclesiastes 11, 6)
Coram extraneo ne facias consilium: nescis enim quid pariet. (Liber Ecclesiasticus 8, 21)
et si extollens discesserit, quem quæras et in qua via quæras illum nescis. (Liber Ecclesiasticus 33, 33)
Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus. (Liber Isaiae 40, 28)
Quæ audisti, vide omnia ; vos autem, num annuntiastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis. (Liber Isaiae 48, 6)
Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo: super vos ardebit. (Liber Ieremiae 15, 14)
Clama ad me, et exaudiam te, et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis. (Liber Ieremiae 33, 3)
Et irritabo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis. (Prophetia Ezechielis 32, 9)
Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi. (Prophetia Zachariae 4, 5)
Et ait ad me, dicens: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi. (Prophetia Zachariae 4, 13)