Trouvé 72 Résultats pour: Oculus

  • Vox mallei innovat aurem ejus, et contra similitudinem vasis oculus ejus. (Liber Ecclesiasticus 38, 30)

  • Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus: et super hæc virides sationes. (Liber Ecclesiasticus 40, 22)

  • Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus, et super imbrem ejus expavescet cor. (Liber Ecclesiasticus 43, 20)

  • sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum. (Liber Isaiae 13, 18)

  • A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt ; oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te. (Liber Isaiae 64, 4)

  • Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ: plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini. (Liber Ieremiae 13, 17)

  • Ain. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus. (Lamentationes 1, 16)

  • Phe. Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiæ populi mei. (Lamentationes 3, 48)

  • Ain. Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies. (Lamentationes 3, 49)

  • Ain. Oculus meus deprædatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meæ. (Lamentationes 3, 51)

  • Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam: et non parcet oculus meus, et non miserebor. (Prophetia Ezechielis 5, 11)

  • Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor: sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuæ in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 7, 4)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina