Trouvé 72 Résultats pour: Oculus

  • et non parcet oculus meus, nec miserebor: sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuæ in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens. (Prophetia Ezechielis 7, 9)

  • Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor: et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos. (Prophetia Ezechielis 8, 18)

  • Et illis dixit, audiente me: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite: non parcat oculus vester, neque misereamini: (Prophetia Ezechielis 9, 5)

  • Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam. (Prophetia Ezechielis 9, 10)

  • Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, misertus tui: sed projecta es super faciem terræ in abjectione animæ tuæ in die qua nata es. (Prophetia Ezechielis 16, 5)

  • Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos: nec consumpsi eos in deserto. (Prophetia Ezechielis 20, 17)

  • Et levavi oculus meos, et vidi: et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea (Prophetia Danielis 8, 3)

  • Et nunc congregatæ sunt super te gentes multæ, quæ dicunt: Lapidetur, et aspiciat in Sion oculus noster. (Prophetia Michaeae 4, 11)

  • Et dixi: Quidnam est? Et ait: Hæc est amphora egrediens. Et dixit: Hæc est oculus eorum in universa terra. (Prophetia Zachariae 5, 6)

  • Onus verbi Domini in terra Hadrach et Damasci requiei ejus, quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israël. (Prophetia Zachariae 9, 1)

  • O pastor, et idolum derelinquens gregem: gladius super brachium ejus, et super oculum dextrum ejus: brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur. (Prophetia Zachariae 11, 17)

  • Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 29)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina