Trouvé 63 Résultats pour: Ossa

  • Animus gaudens ætatem floridam facit ; spiritus tristis exsiccat ossa. (Liber Proverbiorum 17, 22)

  • Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium. (Liber Ecclesiastes 11, 5)

  • Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit. (Liber Ecclesiasticus 26, 16)

  • Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguæ comminuet ossa. (Liber Ecclesiasticus 28, 21)

  • ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo: (Liber Ecclesiasticus 46, 14)

  • Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo: nam corroboraverunt Jacob, et redemerunt se in fide virtutis. (Liber Ecclesiasticus 49, 12)

  • et ossa ipsius visitata sunt, et post mortem prophetaverunt. (Liber Ecclesiasticus 49, 18)

  • Sperabam usque ad mane ; quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea: de mane usque ad vesperam finies me. (Liber Isaiae 38, 13)

  • Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit ; et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquæ. (Liber Isaiae 58, 11)

  • Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt: et cognoscetur manus Domini servis ejus, et indignabitur inimicis suis. (Liber Isaiae 66, 14)

  • In illo tempore, ait Dominus, ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem, de sepulchris suis: (Liber Ieremiae 8, 1)

  • Ad prophetas: Contritum est cor meum in medio mei ; contremuerunt omnia ossa mea: factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino, a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus. (Liber Ieremiae 23, 9)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina