Trouvé 63 Résultats pour: Ossa

  • Beth. Vetustam fecit pellem meam et carnem meam ; contrivit ossa mea. (Lamentationes 3, 4)

  • Et non audierunt vocem tuam, ut operarentur regi Babylonis: et statuisti verba tua, quæ locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum, ut transferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo: (Liber Baruch 2, 24)

  • Mulieres autem circumdatæ funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum: (Liber Baruch 6, 42)

  • et dabo cadavera filiorum Israël ante faciem simulacrorum vestrorum, et dispergam ossa vestra circum aras vestras: (Prophetia Ezechielis 6, 5)

  • Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea: efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus. (Prophetia Ezechielis 24, 5)

  • Congere ossa, quæ igne succendam: consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent. (Prophetia Ezechielis 24, 10)

  • Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vivent ossa ista? Et dixi: Domine Deus, tu nosti. (Prophetia Ezechielis 37, 3)

  • Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis, et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini. (Prophetia Ezechielis 37, 4)

  • Et prophetavi sicut præceperat mihi: factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio: et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam. (Prophetia Ezechielis 37, 7)

  • Et dixit ad me: Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israël est. Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus. (Prophetia Ezechielis 37, 11)

  • Jubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. (Prophetia Danielis 6, 24)

  • Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem. (Prophetia Amos 2, 1)


“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina