Trouvé 108 Résultats pour: Ostium

  • Et post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis fœdus ; dilexisti stratum eorum manu aperta. (Liber Isaiae 57, 8)

  • Et misit rex Sedecias, et tulit ad se Jeremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini: et dixit rex ad Jeremiam: Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid. (Liber Ieremiae 38, 14)

  • Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam, aut vas in domo utile, in quo gloriabitur qui possidet illud, vel ostium in domo, quod custodit quæ in ipsa sunt, quam falsi dii. (Liber Baruch 6, 58)

  • Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei, et elevavit me spiritus inter terram et cælum: et adduxit me in Jerusalem, in visione Dei, juxta ostium interius quod respiciebat ad aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam æmulationem. (Prophetia Ezechielis 8, 3)

  • Et introduxit me ad ostium atrii, et vidi, et ecce foramen unum in pariete. (Prophetia Ezechielis 8, 7)

  • Et dixit ad me: Fili hominis, fode parietem. Et cum fodissem parietem, apparuit ostium unum. (Prophetia Ezechielis 8, 8)

  • Et introduxit me per ostium portæ domus Domini quod respiciebat ad aquilonem, et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem. (Prophetia Ezechielis 8, 14)

  • Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum, ostium contra ostium. (Prophetia Ezechielis 40, 13)

  • Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum: ibi lavabant holocaustum. (Prophetia Ezechielis 40, 38)

  • Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portæ quæ pergit ad aquilonem, duæ mensæ: et ad latus alterum, ante vestibulum portæ, duæ mensæ: (Prophetia Ezechielis 40, 40)

  • et ostium lateris ad orationem: ostium unum ad viam aquilonis, et ostium unum ad viam australem: et latitudinem loci ad orationem, quinque cubitorum in circuitu. (Prophetia Ezechielis 41, 11)

  • Secundum ostia gazophylaciorum, quæ erant in via respiciente ad notum: ostium in capite viæ, quæ via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus. (Prophetia Ezechielis 42, 12)


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina