Trouvé 108 Résultats pour: Ostium

  • Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. (Evangelium secundum Ioannem 10, 9)

  • Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ: et introduxit Petrum. (Evangelium secundum Ioannem 18, 16)

  • Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. (Actus Apostolorum 5, 9)

  • Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem. (Actus Apostolorum 12, 6)

  • Pulsante autem eo ostium januæ, processit puella ad audiendum, nomine Rhode. (Actus Apostolorum 12, 13)

  • Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei. (Actus Apostolorum 14, 26)

  • Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi. (Epistula I ad Corinthios 16, 9)

  • Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, (Epistula II ad Corinthios 2, 12)

  • orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum), (Epistula ad Colossenses 4, 3)

  • Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere: quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum. (Apocalypsis Ioannis 3, 8)

  • Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum. (Apocalypsis Ioannis 3, 20)

  • Post hæc vidi: et ecce ostium apertum in cælo, et vox prima, quam audivi tamquam tubæ loquentis mecum, dicens: Ascende huc, et ostendam tibi quæ oportet fieri post hæc. (Apocalypsis Ioannis 4, 1)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina