Trouvé 134 Résultats pour: Sermones

  • Locutique sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos, et inclinaverunt cor eorum post Abimelech, dicentes: Frater noster est. (Liber Iudicum 9, 3)

  • Abiit itaque Jephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Jephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha. (Liber Iudicum 11, 11)

  • Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit: Dominus est: quod bonum est in oculis suis faciat. (Liber I Samuelis 3, 18)

  • si autem non audieritis vocem Domini, sed exasperaveritis sermones ejus, erit manus Domini super vos, et super patres vestros. (Liber I Samuelis 12, 15)

  • Audiens autem Saul et omnes Israëlitæ sermones Philisthæi hujuscemodi, stupebant, et metuebant nimis. (Liber I Samuelis 17, 11)

  • Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth. (Liber I Samuelis 21, 12)

  • Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox hæc tua est, fili mi David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit: (Liber I Samuelis 24, 17)

  • Ingressa est itaque mulier illa ad Saul (conturbatus enim erat valde), dixitque ad eum: Ecce obedivit ancilla tua voci tuæ, et posui animam meam in manu mea: et audivi sermones tuos, quos locutus es ad me. (Liber I Samuelis 28, 21)

  • præcepitque nuntio, dicens: Cum compleveris universos sermones belli ad regem, (Liber II Samuelis 11, 19)

  • et ingredieris ad regem, et loqueris ad eum sermones hujuscemodi. Posuit autem Joab verba in ore ejus. (Liber II Samuelis 14, 3)

  • Respondebatque ei Absalom: Videntur mihi sermones tui boni et justi, sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom: (Liber II Samuelis 15, 3)

  • Qui cum accessisset ad eam, ait illi: Tu es Joab? Et ille respondit: Ego. Ad quem sic locuta est: Audi sermones ancillæ tuæ. Qui respondit: Audio. (Liber II Samuelis 20, 17)


“Lembre-se de que os santos foram sempre criticados pelas pessoas deste mundo, e puseram sob seus pés o mundo e as suas máximas .” São Padre Pio de Pietrelcina