Trouvé 134 Résultats pour: Sermones

  • Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos. (Liber I Regum 1, 14)

  • ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me, dicens : Si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israël. (Liber I Regum 2, 4)

  • ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit. (Liber I Regum 3, 12)

  • Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat judicium servo suo, et populo suo Israël per singulos dies : (Liber I Regum 8, 59)

  • Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carnem suam, jejunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite. (Liber I Regum 21, 27)

  • Nuntius vero qui ierat ut vocaret Michæam, locutus est ad eum, dicens : Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona prædicant : sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona. (Liber I Regum 22, 13)

  • Responditque eis Rabsaces, dicens: Numquid ad dominum tuum, et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non potius ad viros qui sedent super murum, ut comedant stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum? (Liber II Regum 18, 27)

  • At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio. (Liber II Paralipomenon 36, 16)

  • Et consummati sunt sermones Tobiæ. Et postquam illuminatus est Tobias, vixit annis quadraginta duobus, et vidit filios nepotum suorum. (Liber Thobis 14, 1)

  • vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti. (Liber Iob 4, 4)

  • Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui? (Liber Iob 8, 2)

  • Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? (Liber Iob 15, 13)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina