Trouvé 165 Résultats pour: Simon Petrus

  • Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. (Actus Apostolorum 2, 14)

  • Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. (Actus Apostolorum 2, 38)

  • Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. (Actus Apostolorum 3, 1)

  • Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit: Respice in nos. (Actus Apostolorum 3, 4)

  • Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. (Actus Apostolorum 3, 6)

  • Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? (Actus Apostolorum 3, 12)

  • Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite: (Actus Apostolorum 4, 8)

  • Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. (Actus Apostolorum 4, 19)

  • Dixit autem Petrus: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri? (Actus Apostolorum 5, 3)

  • Dixit autem ei Petrus: Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis? At illa dixit: Etiam tanti. (Actus Apostolorum 5, 8)

  • Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. (Actus Apostolorum 5, 9)

  • Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. (Actus Apostolorum 5, 29)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina