Trouvé 165 Résultats pour: Simon Petrus
Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. (Evangelium secundum Ioannem 13, 9)
Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit? (Evangelium secundum Ioannem 13, 24)
Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea. (Evangelium secundum Ioannem 13, 36)
Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam. (Evangelium secundum Ioannem 13, 37)
Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. (Evangelium secundum Ioannem 18, 10)
Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis. (Evangelium secundum Ioannem 18, 15)
Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ: et introduxit Petrum. (Evangelium secundum Ioannem 18, 16)
Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se. (Evangelium secundum Ioannem 18, 18)
Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum. (Evangelium secundum Ioannem 18, 25)
Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? (Evangelium secundum Ioannem 18, 26)
Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit. (Evangelium secundum Ioannem 18, 27)
Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 3)