Trouvé 1590 Résultats pour: Tui

  • Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? (Epistula ad Romanos 6, 2)

  • Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. (Epistula ad Romanos 6, 4)

  • Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, (Epistula ad Romanos 6, 8)

  • scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. (Epistula ad Romanos 6, 9)

  • Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiæ Deo. (Epistula ad Romanos 6, 13)

  • Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. (Epistula ad Romanos 7, 4)

  • Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. (Epistula ad Romanos 8, 11)

  • Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. (Epistula ad Romanos 8, 16)

  • aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare. (Epistula ad Romanos 10, 7)

  • Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. (Epistula ad Romanos 10, 9)

  • Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? (Epistula ad Romanos 10, 16)

  • Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quæ assumptio, nisi vita ex mortuis? (Epistula ad Romanos 11, 15)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina