pronađen 1590 Rezultati za: Tui
Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? (Epistula ad Romanos 6, 2)
Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. (Epistula ad Romanos 6, 4)
Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, (Epistula ad Romanos 6, 8)
scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. (Epistula ad Romanos 6, 9)
Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiæ Deo. (Epistula ad Romanos 6, 13)
Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. (Epistula ad Romanos 7, 4)
Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. (Epistula ad Romanos 8, 11)
Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. (Epistula ad Romanos 8, 16)
aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare. (Epistula ad Romanos 10, 7)
Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. (Epistula ad Romanos 10, 9)
Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? (Epistula ad Romanos 10, 16)
Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quæ assumptio, nisi vita ex mortuis? (Epistula ad Romanos 11, 15)