Trouvé 129 Résultats pour: desertum a Sinai:

  • Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israëli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quæreret: sed dirigens contra desertum vultum suum, (Liber Numeri 24, 1)

  • inter quos, nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai: (Liber Numeri 26, 64)

  • Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini. (Liber Numeri 28, 6)

  • Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu ejus. (Liber Numeri 32, 13)

  • Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara. (Liber Numeri 33, 8)

  • Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai. (Liber Numeri 33, 15)

  • Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiæ. (Liber Numeri 33, 16)

  • Inde profecti, venerunt in desertum Sin, hæc est Cades. (Liber Numeri 33, 36)

  • Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam campestrem de Elath, et de Asiongaber, venimus ad iter quod ducit in desertum Moab. (Liber Deuteronomii 2, 8)

  • Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. (Liber Deuteronomii 8, 2)

  • Adduxit vos quadraginta annis per desertum: non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt. (Liber Deuteronomii 29, 5)

  • Et ait: Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. (Liber Deuteronomii 33, 2)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina