Trouvé 129 Résultats pour: desertum a Sinai:

  • Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue: profectisque eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit: Audite me, viri Juda, et omnes habitatores Jerusalem: credite in Domino Deo vestro, et securi eritis: credite prophetis ejus, et cuncta evenient prospera. (Liber II Paralipomenon 20, 20)

  • Ad montem quoque Sinai descendisti, et locutus es cum eis de cælo, et dedisti eis judicia recta, et legem veritatis, cæremonias, et præcepta bona : (Liber Nehemiae 9, 13)

  • vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades. (Liber Psalmorum 28, 8)

  • terra mota est, etenim cæli distillaverunt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israël. (Liber Psalmorum 67, 9)

  • Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim ; (Liber Psalmorum 106, 33)

  • Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. (Liber Psalmorum 106, 35)

  • Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in æternum misericordia ejus. (Liber Psalmorum 135, 16)

  • Tunc descenderunt multi quærentes judicium, et justitiam, in desertum: (Liber I Maccabaeorum 2, 29)

  • Et Jerusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum: non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus. Et sanctum conculcabatur: et filii alienigenarum erant in arce ; ibi erat habitatio gentium: et ablata est voluptas a Jacob, et defecit ibi tibia et cithara. (Liber I Maccabaeorum 3, 45)

  • Et Judas Machabæus, et Jonathas frater ejus, transierunt Jordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum. (Liber I Maccabaeorum 5, 24)

  • Et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem: et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni. (Liber I Maccabaeorum 5, 28)

  • Et cognovit Jonathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum eo erant: et fugerunt in desertum Thecuæ et consederunt ad aquam lacus Asphar. (Liber I Maccabaeorum 9, 33)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina