Trouvé 71 Résultats pour: incensum orationis
Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram ; iniqui sunt cœtus vestri. (Liber Isaiae 1, 13)
adducam eos in montem sanctum meum, et lætificabo eos in domo orationis meæ ; holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis. (Liber Isaiae 56, 7)
Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei. (Prophetia Danielis 2, 46)
Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te, (Prophetia Danielis 3, 38)
Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo. Et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus. (Prophetia Osee 2, 13)
et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 13)
et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum. (Evangelium secundum Marcum 11, 17)
qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis: hi accipient prolixius judicium. (Evangelium secundum Marcum 12, 40)
secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini: (Evangelium secundum Lucam 1, 9)
dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum. (Evangelium secundum Lucam 19, 46)
Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. (Actus Apostolorum 3, 1)