Fondare 71 Risultati per: incensum orationis

  • Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram ; iniqui sunt cœtus vestri. (Liber Isaiae 1, 13)

  • adducam eos in montem sanctum meum, et lætificabo eos in domo orationis meæ ; holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis. (Liber Isaiae 56, 7)

  • Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei. (Prophetia Danielis 2, 46)

  • Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te, (Prophetia Danielis 3, 38)

  • Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo. Et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus. (Prophetia Osee 2, 13)

  • et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 13)

  • et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum. (Evangelium secundum Marcum 11, 17)

  • qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis: hi accipient prolixius judicium. (Evangelium secundum Marcum 12, 40)

  • secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini: (Evangelium secundum Lucam 1, 9)

  • dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum. (Evangelium secundum Lucam 19, 46)

  • Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. (Actus Apostolorum 3, 1)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina