Trouvé 2530 Résultats pour: Ibi
Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit (Epistula ad Romanos 13, 4)
nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur (Epistula ad Romanos 14, 7)
etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me (Epistula ad Romanos 15, 3)
gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo (Epistula ad Romanos 15, 9)
et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quæ non sunt ut ea quæ sunt destrueret (Epistula I ad Corinthios 1, 28)
et sermo meus et prædicatio mea non in persuasibilibus sapientiæ verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis (Epistula I ad Corinthios 2, 4)
sæcularia igitur judicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad judicandum (Epistula I ad Corinthios 6, 4)
servus vocatus es non sit tibi curæ sed et si potes liber fieri magis utere (Epistula I ad Corinthios 7, 21)
et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est (Epistula I ad Corinthios 8, 11)
omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam (Epistula I ad Corinthios 9, 25)
sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite (Epistula I ad Corinthios 10, 31)
qui enim manducat et bibit indigne judicium sibi manducat et bibit non dijudicans corpus (Epistula I ad Corinthios 11, 29)