Trouvé 2530 Résultats pour: Ibi

  • ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi (Liber Genesis 22, 2)

  • dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter (Liber Genesis 22, 8)

  • benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli et velut harenam quæ est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum (Liber Genesis 22, 17)

  • reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi (Liber Genesis 22, 19)

  • nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quæ in eo est præsentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum (Liber Genesis 23, 11)

  • cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti bibant (Liber Genesis 24, 19)

  • innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibi (Liber Genesis 24, 41)

  • quæ festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos (Liber Genesis 24, 46)

  • initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum (Liber Genesis 24, 54)

  • quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor ejus (Liber Genesis 25, 10)

  • et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset (Liber Genesis 25, 34)

  • apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Ægyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi (Liber Genesis 26, 2)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina