1. Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram

2. quæ peperit ei Zamram et Jexan et Madan et Madian et Jesboch et Sue

3. Jexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim

4. at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthuræ

5. deditque Abraham cuncta quæ possederat Isaac

6. filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem

7. fuerunt autem dies vitæ ejus centum septuaginta quinque anni

8. et deficiens mortuus est in senectute bona provectæque ætatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum

9. et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici quæ sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre

10. quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor ejus

11. et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis

12. hæ sunt generationes Ismaël filii Abraham quem peperit ei Agar Ægyptia famula Sarræ

13. et hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabajoth dein Cedar et Abdeel et Mabsam

14. Masma quoque et Duma et Massa

15. Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma

16. isti sunt filii Ismaël et hæc nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum

17. anni vitæ Ismaël centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum

18. habitavit autem ab Evila usque Sur quæ respicit Ægyptum intrœuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit

19. hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac

20. qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban

21. deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccæ

22. sed conlidebantur in utero ejus parvuli quæ ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum

23. qui respondens ait duæ gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et major minori serviet

24. jam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt

25. qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen ejus Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Jacob

26. sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli

27. quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis

28. Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Jacob

29. coxit autem Jacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus

30. ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom

31. cui dixit Jacob vende mihi primogenita tua

32. ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita

33. ait Jacob jura ergo mihi juravit Esau et vendidit primogenita

34. et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset





“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina