Trouvé 228 Résultats pour: cælo

  • et dedisti eos in manu hostium suorum et adflixerunt eos et in tempore tribulationis suæ clamaverunt ad te et tu de cælo audisti et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores qui salvaverunt eos de manu hostium suorum (Liber Nehemiae 9, 27)

  • cumque requievissent reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum et possederunt eos conversique sunt et clamaverunt ad te tu autem de cælo audisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis temporibus (Liber Nehemiae 9, 28)

  • illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum et per annos quadraginta annonam de cælo consecuti sunt (Liber Iudith 5, 15)

  • cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e cælo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi (Liber Iob 1, 16)

  • excelsior cælo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces (Liber Iob 11, 8)

  • ecce enim in cælo testis meus et conscius meus in excelsis (Liber Iob 16, 20)

  • an cogitas quod Deus excelsior cælo et super stellarum vertices sublimetur (Liber Iob 22, 12)

  • ipse enim fines mundi intuetur et omnia quæ sub cælo sunt respicit (Liber Iob 28, 24)

  • de cujus utero egressa est glacies et gelu de cælo quis genuit (Liber Iob 38, 29)

  • quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quæ sub cælo sunt mea sunt (Liber Iob 41, 2)

  • Dominus in templo sancto suo Dominus in cælo sedis ejus oculi ejus in pauperem respiciunt palpebræ ejus interrogant filios hominum (Liber Psalmorum 10, 5)

  • Dominus de cælo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens Deum (Liber Psalmorum 13, 2)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina