Trouvé 734 Résultats pour: dominum

  • nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum (Liber Genesis 24, 56)

  • igitur Rebecca et puellæ illius ascensis camelis secutæ sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum (Liber Genesis 24, 61)

  • deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccæ (Liber Genesis 25, 21)

  • sed conlidebantur in utero ejus parvuli quæ ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum (Liber Genesis 25, 22)

  • qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit juramentum inter nos et ineamus fœdus (Liber Genesis 26, 28)

  • respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres ejus servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post hæc fili mi ultra quid faciam (Liber Genesis 27, 37)

  • et Dominum innixum scalæ dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo (Liber Genesis 28, 13)

  • viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Jacob (Liber Genesis 31, 24)

  • habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo (Liber Genesis 32, 5)

  • præcedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia ejus sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir (Liber Genesis 33, 14)

  • qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quæ gereret ab eo dirigi in manu illius (Liber Genesis 39, 3)

  • non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universæ domus ejus ac principem in omni terra Ægypti (Liber Genesis 45, 8)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina