Trouvé 714 Résultats pour: illi
confortamini et estote viri Philisthim ne serviatis Hebræis sicut illi servierunt vobis confortamini et bellate (Liber I Samuelis 4, 9)
qui dixerunt quid est quod pro delicto reddere debeamus ei responderuntque illi (Liber I Samuelis 6, 4)
fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas quæ lactabant vitulos junxerunt ad plaustrum vitulosque earum concluserunt domi (Liber I Samuelis 6, 10)
et ascenderunt in civitatem cumque illi ambularent in medio urbis apparuit Samuhel egrediens obviam eis ut ascenderet in excelsum (Liber I Samuelis 9, 14)
et ait Saul ad patruum suum indicavit nobis quia inventæ essent asinæ de sermone autem regni non indicavit ei quem locutus illi fuerat Samuhel (Liber I Samuelis 10, 16)
Saul autem et illi et omnes filii Israël in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim (Liber I Samuelis 17, 19)
et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum et illi consurgebant adversum me et adprehendebam mentum eorum et suffocabam interficiebamque eos (Liber I Samuelis 17, 35)
dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie (Liber I Samuelis 18, 21)
quod cum nuntiatum esset Sauli misit alios nuntios prophetaverunt autem et illi et rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi prophetaverunt (Liber I Samuelis 19, 21)
qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei sed et gladium Goliath Philisthei dedit illi (Liber I Samuelis 22, 10)
at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul David autem et viri ejus erant in deserto Maon in campestribus ad dextram Jesimuth (Liber I Samuelis 23, 24)
et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum et quinque puellæ jerunt cum ea pedisequæ ejus et secuta est nuntios David et facta est illi uxor (Liber I Samuelis 25, 42)