Trouvé 79 Résultats pour: ingressi

  • fornicantes cum diis alienis et adorantes eos cito deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum et audientes mandata Domini omnia fecere contraria (Liber Iudicum 2, 17)

  • per posticam egressus est servique regis ingressi viderunt clausas fores cenaculi atque dixerunt forsitan purgat alvum in æstivo cubiculo (Liber Iudicum 3, 24)

  • egressi sunt in agros vastantes vineas uvasque calcantes et factis cantantium choris ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech (Liber Iudicum 9, 27)

  • quod cum audissent qui habitabant in turre Sycimorum ingressi sunt fanum dei sui Berith ubi fœdus cum eo pepigerant et ex eo locus nomen acceperat qui erat valde munitus (Liber Iudicum 9, 46)

  • et cum paululum declinassent ingressi sunt domum adulescentis Levitæ qui erat in domo Micha salutaveruntque eum verbis pacificis (Liber Iudicum 18, 15)

  • at illi qui ingressi fuerant domum juvenis sculptile et ephod et therafin atque conflatile tollere nitebantur et sacerdos stabat ante ostium sescentis viris fortissimis haut procul expectantibus (Liber Iudicum 18, 17)

  • qui cum repente de latibulis surrexissent et Beniamin terga cædentibus daret ingressi sunt civitatem et percusserunt eam in ore gladii (Liber Iudicum 20, 37)

  • cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram Domino est christus ejus (Liber I Samuelis 16, 6)

  • venientes igitur filii Remmon Berothitæ Rechab et Baana ingressi sunt fervente die domum Hisboseth qui dormiebat super stratum suum meridie (Liber II Samuelis 4, 5)

  • ingressi sunt autem domum adsumentes spicas tritici et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater ejus et fugerunt (Liber II Samuelis 4, 6)

  • cum autem ingressi fuissent domum ille dormiebat super lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum sublatoque capite ejus abierunt per viam deserti tota nocte (Liber II Samuelis 4, 7)

  • filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem reversusque est Joab a filiis Ammon et venit Hierusalem (Liber II Samuelis 10, 14)


“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina