Trouvé 66 Résultats pour: lux mundi
si quis manducaverit ex hoc pane vivet in æternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita (Evangelium secundum Ioannem 6, 52)
iterum ergo locutus est eis Jesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitæ (Evangelium secundum Ioannem 8, 12)
quamdiu in mundo sum lux sum mundi (Evangelium secundum Ioannem 9, 5)
respondit Jesus nonne duodecim horæ sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem hujus mundi videt (Evangelium secundum Ioannem 11, 9)
nunc judicium est mundi nunc princeps hujus mundi eicietur foras (Evangelium secundum Ioannem 12, 31)
dicit ei Jesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes (Evangelium secundum Ioannem 13, 10)
sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes (Evangelium secundum Ioannem 13, 11)
jam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi hujus et in me non habet quicquam (Evangelium secundum Ioannem 14, 30)
jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis (Evangelium secundum Ioannem 15, 3)
de judicio autem quia princeps mundi hujus judicatus est (Evangelium secundum Ioannem 16, 11)
Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi (Evangelium secundum Ioannem 17, 24)
invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque ejus virtus et divinitas ut sint inexcusabiles (Epistula ad Romanos 1, 20)