Trouvé 66 Résultats pour: lux mundi

  • et mulier innupta et virgo cogitat quæ Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quæ autem nupta est cogitat quæ sunt mundi quomodo placeat viro (Epistula I ad Corinthios 7, 34)

  • ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes (Epistula ad Galatas 4, 3)

  • sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu ejus in caritate (Epistula ad Ephesios 1, 4)

  • in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus secundum principem potestatis æris hujus spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiæ (Epistula ad Ephesios 2, 2)

  • quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiæ in cælestibus (Epistula ad Ephesios 6, 12)

  • videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum (Epistula ad Colossenses 2, 8)

  • si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis (Epistula ad Colossenses 2, 20)

  • ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut juravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis (Epistula ad Hebraeos 4, 3)

  • alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione sæculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit (Epistula ad Hebraeos 9, 26)

  • adulteri nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus inimicus Dei constituitur (Epistula Iacobi 4, 4)

  • præcogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter vos (Epistula I Petri 1, 20)

  • si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Jesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus (Epistula II Petri 2, 20)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina