Trouvé 111 Résultats pour: mortem

  • præcipitabit mortem in sempiternum et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie et obprobrium populi sui auferet de universa terra quia Dominus locutus est (Liber Isaiae 25, 8)

  • in diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isajas filius Amos propheta et dixit ei hæc dicit Dominus dispone domui tuæ quia morieris tu et non vives (Liber Isaiae 38, 1)

  • et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis quæ derelicta sunt ad quæ ejeci eos dicit Dominus exercituum (Liber Ieremiae 8, 3)

  • quod si dixerint ad te quo egrediemur dices ad eos hæc dicit Dominus qui ad mortem ad mortem et qui ad gladium ad gladium et qui ad famem ad famem et qui ad captivitatem ad captivitatem (Liber Ieremiae 15, 2)

  • tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis (Liber Ieremiae 18, 23)

  • hic liber mandatorum Dei et lex quæ est in æternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem (Liber Baruch 4, 1)

  • quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus revertimini et vivite (Prophetia Ezechielis 18, 32)

  • quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum omnia quæ inrigantur aquis quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum (Prophetia Ezechielis 31, 14)

  • dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis vestris pessimis et quare moriemini domus Israël (Prophetia Ezechielis 33, 11)

  • Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. (Prophetia Danielis 13, 41)

  • Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel (Prophetia Danielis 13, 45)

  • misi in vos mortem in via Ægypti percussi in gladio juvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras et non redistis ad me dicit Dominus (Prophetia Amos 4, 10)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina