Trouvé 111 Résultats pour: mortem

  • dixerunt ergo Judæi nunc cognovimus quia dæmonium habes Abraham mortuus est et prophetæ et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in æternum (Evangelium secundum Ioannem 8, 52)

  • audiens autem Jesus dixit eis infirmitas hæc non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam (Evangelium secundum Ioannem 11, 4)

  • qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres (Actus Apostolorum 22, 4)

  • si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius (Epistula ad Romanos 5, 10)

  • consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitæ ambulemus (Epistula ad Romanos 6, 4)

  • ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem (Epistula ad Romanos 7, 10)

  • quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum (Epistula ad Romanos 7, 13)

  • quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat (Epistula I ad Corinthios 11, 26)

  • aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitæ in vitam et ad hæc quis tam idoneus (Epistula II ad Corinthios 2, 16)

  • semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Jesum ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali (Epistula II ad Corinthios 4, 11)

  • quæ enim secundum Deum tristitia est pænitentiam in salutem stabilem operatur sæculi autem tristitia mortem operatur (Epistula II ad Corinthios 7, 10)

  • secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem (Epistula ad Philippenses 1, 20)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina