Trouvé 207 Résultats pour: mortuus
in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur (Epistula ad Romanos 14, 9)
si enim propter cibum frater tuus contristatur jam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est (Epistula ad Romanos 14, 15)
et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est (Epistula I ad Corinthios 8, 11)
tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas (Epistula I ad Corinthios 15, 3)
caritas enim Christi urget nos æstimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt (Epistula II ad Corinthios 5, 14)
et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt jam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (Epistula II ad Corinthios 5, 15)
ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci (Epistula ad Galatas 2, 19)
non abicio gratiam Dei si enim per legem justitia ergo Christus gratis mortuus est (Epistula ad Galatas 2, 21)
si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 14)
qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 10)
quia et Christus semel pro peccatis mortuus est justus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu (Epistula I Petri 3, 18)
et cum vidissem eum cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus (Apocalypsis Ioannis 1, 17)