Trouvé 141 Résultats pour: nimis

  • inruit itaque in eo spiritus Domini descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his qui problema solverant iratusque nimis ascendit in domum patris sui (Liber Iudicum 14, 19)

  • respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini (Liber I Samuelis 1, 15)

  • erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino quia detrahebant homines sacrificio Domini (Liber I Samuelis 2, 17)

  • pugnaverunt ergo Philisthim et cæsus est Israël et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis et ceciderunt de Israël triginta milia peditum (Liber I Samuelis 4, 10)

  • illis autem circumducentibus eam fiebat manus Dei per singulas civitates interfectionis magnæ nimis et percutiebat viros uniuscujusque urbis a parvo usque ad majorem et conputrescebant prominentes extales eorum (Liber I Samuelis 5, 9)

  • et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba hæc et iratus est furor ejus nimis (Liber I Samuelis 11, 6)

  • et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino et lætatus est ibi Saul et cuncti viri Israël nimis (Liber I Samuelis 11, 15)

  • et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem dixitque universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim universis peccatis nostris malum ut peteremus nobis regem (Liber I Samuelis 12, 19)

  • conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo et venerunt usque ad locum certaminis et ecce versus fuerat gladius uniuscujusque ad proximum suum et cædes magna nimis (Liber I Samuelis 14, 20)

  • percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis usque in Ahialon defatigatus est autem populus nimis (Liber I Samuelis 14, 31)

  • et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est ejus armiger (Liber I Samuelis 16, 21)

  • audiens autem Saul et omnes viri israhelitæ sermones Philisthei hujuscemodi stupebant et metuebant nimis (Liber I Samuelis 17, 11)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina