Trouvé 141 Résultats pour: nimis

  • et ingressa Hierusalem multo comitatu et divitiis camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas venit ad Salomonem et locuta est ei universa quæ habebat in corde suo (Liber I Regum 10, 2)

  • dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosas non sunt adlata ultra aromata tam multa quam ea quæ dedit regina Saba regi Salomoni (Liber I Regum 10, 10)

  • sed et classis Hiram quæ portabat aurum de Ophir adtulit ex Ophir ligna thyina multa nimis et gemmas pretiosas (Liber I Regum 10, 11)

  • fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis (Liber I Regum 10, 18)

  • factum est autem post verba hæc ægrotavit filius mulieris matris familiæ et erat languor fortis nimis ita ut non remaneret in eo halitus (Liber I Regum 17, 17)

  • vidit enim Dominus adflictionem Israël amaram nimis et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos et non esset qui auxiliaretur Israël (Liber II Regum 14, 26)

  • insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis donec impleret Hierusalem usque ad os absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam ut faceret malum coram Domino (Liber II Regum 21, 16)

  • quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos (Liber I Paralipomenon 16, 25)

  • dixitque David ad Deum peccavi nimis ut hoc facerem obsecro aufer iniquitatem servi tui quia insipienter egi (Liber I Paralipomenon 21, 8)

  • fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis (Liber I Paralipomenon 23, 17)

  • ut parentur mihi ligna plurima domus enim quam cupio ædificare magna est nimis et inclita (Liber II Paralipomenon 2, 9)

  • dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas non fuerunt aromata talia ut hæc quæ dedit regina Saba regi Salomoni (Liber II Paralipomenon 9, 9)


Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina