Trouvé 221 Résultats pour: omnium

  • et quæcumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia (Liber Sapientiae 7, 21)

  • generositatem glorificat contubernium habens Dei sed et omnium Dominus dilexit illam (Liber Sapientiae 8, 3)

  • custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia (Liber Sapientiae 10, 12)

  • sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter pænitentiam (Liber Sapientiae 11, 24)

  • ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei quæ tibi omnium carior est terra (Liber Sapientiae 12, 7)

  • virtus enim tua justitiæ initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis (Liber Sapientiae 12, 16)

  • et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis (Liber Sapientiae 13, 19)

  • qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem (Liber Sapientiae 16, 7)

  • propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt (Liber Sapientiae 16, 25)

  • prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiæ ab ævo (Liber Ecclesiasticus 1, 4)

  • nam plurima opera illius sunt in absconsis opera justitiæ quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est (Liber Ecclesiasticus 16, 22)

  • et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi et in his omnibus requiem quæsivi et in hereditate ejus morabor (Liber Ecclesiasticus 24, 11)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina