Trouvé 221 Résultats pour: omnium

  • et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit non possum signatus est enim (Liber Isaiae 29, 11)

  • Domine exercituum Deus Israël qui sedes super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terræ tu fecisti cælum et terram (Liber Isaiae 37, 16)

  • filii tui projecti sunt dormierunt in capite omnium viarum sicut bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui (Liber Isaiae 51, 20)

  • paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium et videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri (Liber Isaiae 52, 10)

  • omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum (Liber Isaiae 53, 6)

  • pravum est cor omnium et inscrutabile quis cognoscet illud (Liber Ieremiae 17, 9)

  • et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens hæc dicit Dominus sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium (Liber Ieremiae 28, 11)

  • et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiæ in oculis Anamehel patruelis mei et in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis in oculis omnium Judæorum qui sedebant in atrio carceris (Liber Ieremiae 32, 12)

  • sermo qui factus est ad Hieremiam a Domino postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiæ de Rama quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Hierusalem et Juda et ducebantur in Babylonem (Liber Ieremiae 40, 1)

  • columnas duas et mare unum vitulos duodecim æreos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus æris omnium vasorum horum (Liber Ieremiae 52, 20)

  • ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suæ et prævaricationis omnium desiderabilium suorum quæ habuerat a diebus antiquis cum caderet populus ejus in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata ejus (Lamentationes 1, 7)

  • COPH consurge lauda in nocte in principio vigiliarum effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium conpetorum (Lamentationes 2, 19)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina