Trouvé 236 Résultats pour: tuos

  • et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra (Liber I Paralipomenon 17, 8)

  • ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod ædificaturus sit domum tibi Dominus (Liber I Paralipomenon 17, 10)

  • cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum ejus (Liber I Paralipomenon 17, 11)

  • aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israël nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me (Liber I Paralipomenon 21, 12)

  • ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum (Liber II Paralipomenon 6, 20)

  • sed incessisti per iter regum Israël et fornicari fecisti Judam et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus Ahab insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti (Liber II Paralipomenon 21, 13)

  • jam enim colligam te ad patres tuos et infereris in sepulchrum tuum in pace nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum et super habitatores ejus rettulerunt itaque regi cuncta quæ dixerat (Liber II Paralipomenon 34, 28)

  • provocaverunt autem te ad iracundiam et recesserunt a te et projecerunt legem tuam post terga sua et prophetas tuos occiderunt qui contestabantur eos ut reverterentur ad te feceruntque blasphemias grandes (Liber Nehemiae 9, 26)

  • repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quæ corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi (Liber Iob 1, 19)

  • instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et pœnæ militant in me (Liber Iob 10, 17)

  • et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in judicium (Liber Iob 14, 3)

  • eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi (Liber Iob 22, 25)


“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina