Trouvé 285 Résultats pour: vocem Dei
noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos (Liber I Samuelis 8, 19)
dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israël vadat unusquisque in civitatem suam (Liber I Samuelis 8, 22)
venerunt ergo nuntii in Gabaath Saulis et locuti sunt verba audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit (Liber I Samuelis 11, 4)
dixit autem Samuhel ad universum Israël ecce audivi vocem vestram juxta omnia quæ locuti estis ad me et constitui super vos regem (Liber I Samuelis 12, 1)
si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem ejus et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrum (Liber I Samuelis 12, 14)
si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros (Liber I Samuelis 12, 15)
et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum ejus Israël nunc ergo audi vocem Domini (Liber I Samuelis 15, 1)
quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad prædam es et fecisti malum in oculis Domini (Liber I Samuelis 15, 19)
et ait Saul ad Samuhelem immo audivi vocem Domini et ambulavi in via per quam misit me Dominus et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfeci (Liber I Samuelis 15, 20)
cum autem conplesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul dixit Saul numquid vox hæc tua est fili mi David et levavit Saul vocem suam et flevit (Liber I Samuelis 24, 17)
suscepit ergo David de manu ejus omnia quæ adtulerat ei dixitque ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam (Liber I Samuelis 25, 35)
cognovit autem Saul vocem David et dixit num vox tua est hæc fili mi David et David vox mea domine mi rex (Liber I Samuelis 26, 17)