1. cecidit autem sors tribui Manasse ipse est enim primogenitus Joseph Machir primogenito Manasse patri Galaad qui fuit vir pugnator habuitque possessionem Galaad et Basan

2. et reliquis filiorum Manasse juxta familias suas filiis Abiezer et filiis Elech et filiis Esrihel et filiis Sechem et filiis Epher et filiis Semida isti sunt filii Manasse filii Joseph mares per cognationes suas

3. Salphaad vero filio Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii sed solæ filiæ quarum ista sunt nomina Maala et Noa Egla et Melcha et Thersa

4. veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Josue filii Nun et principum dicentes Dominus præcepit per manum Mosi ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum deditque eis juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum

5. et ceciderunt funiculi Manasse decem absque terra Galaad et Basan trans Jordanem

6. filiæ enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum ejus terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant

7. fuitque terminus Manasse ab Aser Machmathath quæ respicit Sychem et egreditur ad dextram juxta habitatores fontis Taffuæ

8. etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taffuæ quæ est juxta terminos Manasse filiorum Ephraim

9. descenditque terminus vallis Harundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim quæ in medio sunt urbium Manasse terminus Manasse ab aquilone torrentis et exitus ejus pergit ad mare

10. ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse et utramque claudat mare et coniungantur sibi in tribu Aser ab aquilone et in tribu Isachar ab oriente

11. fuitque hereditas Manasse in Isachar et in Aser Bethsan et viculi ejus et Jeblaam cum villulis suis et habitatores Dor cum oppidis suis habitatores quoque Hendor cum villulis suis similiterque habitatores Thanach cum villulis suis et habitatores Mageddo cum viculis suis et tertia pars urbis Nofeth

12. nec potuerunt filii Manasse has subvertere civitates sed cœpit Chananeus habitare in terra ista

13. postquam autem convaluerunt filii Israël subiecerunt Chananeos et fecerunt sibi tributarios nec interfecerunt eos

14. locutique sunt filii Joseph ad Josue atque dixerunt quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius cum sim tantæ multitudinis et benedixerit mihi Dominus

15. ad quos Josue ait si populus multus es ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Ferezei et Rafaim quia angusta est tibi possessio montis Ephraim

16. cui responderunt filii Joseph non poterimus ad montana conscendere cum ferreis curribus utantur Chananei qui habitant in terra campestri in qua sitæ sunt Bethsan cum viculis suis et Jezraël mediam possidens vallem

17. dixitque Josue ad domum Joseph Ephraim et Manasse populus multus es et magnæ fortitudinis non habebis sortem unam

18. sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia et poteris ultra procedere cum subverteris Chananeum quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum





“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina