pronađen 189 Rezultati za: Christi
Paulus, apostolus Christi Iesu secundum praeceptum Dei sal vatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae, (Epistula I ad Timotheum 1, 1)
Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es; (Epistula I ad Timotheum 4, 6)
Si quis aliter docet et non accedit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae, (Epistula I ad Timotheum 6, 3)
ut serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, (Epistula I ad Timotheum 6, 14)
Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae, quae est in Christo Iesu, (Epistula II ad Timotheum 1, 1)
manifestata autem nunc per illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium, (Epistula II ad Timotheum 1, 10)
Collabora sicut bonus miles Christi Iesu. (Epistula II ad Timotheum 2, 3)
Paulus servus Dei, apostolus autem Iesu Christi secundum fi dem electorum Dei et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est (Epistula ad Titum 1, 1)
exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi; (Epistula ad Titum 2, 13)
Paulus vinctus Christi Iesu et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro (Epistulam ad Philemonem 1, 1)
propter caritatem magis obsecro, cum sim talis ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Christi Iesu; (Epistulam ad Philemonem 1, 9)
Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. (Epistulam ad Philemonem 1, 25)