pronađen 201 Rezultati za: Civitates
et transmigratio prima filiorum Israel possidebit terram Chananaeorum usque ad Sareptam; et transmigratio Ierusalem, quae in Sapharad est, possidebit civitates austri. (Prophetia Abdiae 1, 20)
et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes munitiones tuas. (Prophetia Michaeae 5, 10)
dies tubae et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos. (Prophetia Sophoniae 1, 16)
“Disperdidi gentes, dissipati sunt anguli earum; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat; desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro nec ullo habitatore. (Prophetia Sophoniae 3, 6)
Adhuc clama dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meae bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion et eliget adhuc Ierusalem”. (Prophetia Zachariae 1, 17)
Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 35)
Hos Duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens: “In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis; (Evangelium secundum Matthaeum 10, 5)
Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 23)
Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos; et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant. (Evangelium secundum Marcum 6, 56)
Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierosolymam. (Evangelium secundum Lucam 13, 22)
Et ait illi: “Euge, bone serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra decem civitates”. (Evangelium secundum Lucam 19, 17)
Et huic ait: “Et tu esto supra quinque civitates”. (Evangelium secundum Lucam 19, 19)