1. Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civita tem suam.

2. Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: “Confide, fili; remittuntur peccata tua”.

3. Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: “Hic blasphemat”.

4. Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: “Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?

5. Quid enim est facilius, dicere: “Dimittuntur peccata tua”, aut dicere: “Surge et ambula”?

6. Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata — tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam”.

7. Et surrexit et abiit in domum suam.

8. Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.

9. Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum.

10. Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius.

11. Et videntes pharisaei dicebant discipulis eius: “Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?”.

12. At ille audiens ait: “Non est opus valentibus medico sed male habentibus.

13. Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores”.

14. Tunc accedunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: “Quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant?”.

15. Et ait illis Iesus: “Numquid possunt convivae nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt.

16. Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus; tollit enim supplementum eius a vestimento, et peior scissura fit.

17. Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur”.

18. Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: “Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet”.

19. Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius.

20. Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius.

21. Dicebat enim intra se: “Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero”.

22. At Iesus conversus et videns eam dixit: “Confide, filia; fides tua te salvam fecit”. Et salva facta est mulier ex illa hora.

23. Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem,

24. dicebat: “Recedite; non est enim mortua puella, sed dormit”. Et deridebant eum.

25. At cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius, et surrexit puella.

26. Et exiit fama haec in universam terram illam.

27. Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: “Miserere nostri, fili David!”.

28. Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, et dicit eis Iesus: “Creditis quia possum hoc facere?”. Dicunt ei: “Utique, Domine”.

29. Tunc tetigit oculos eorum dicens: “Secundum fidem vestram fiat vobis”.

30. Et aperti sunt oculi illorum. Et comminatus est illis Iesus dicens: “Videte, ne quis sciat”.

31. Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in universa terra illa.

32. Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem.

33. Et eiecto daemone, locutus est mutus. Et miratae sunt turbae dicentes: “Numquam apparuit sic in Israel!”.

34. Pharisaei autem dicebant: “In principe daemoniorum eicit daemones”.

35. Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem.

36. Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem.

37. Tunc dicit discipulis suis: “Messis quidem multa, operarii autem pauci;

38. rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam”.





“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina