pronađen 50 Rezultati za: Dicent
quasi sterquilinium in finem perdetur, et, qui eum viderant, dicent: “Ubi est?”. (Liber Iob 20, 7)
Numquid mittes fulgura, et ibunt et dicent tibi: “Adsumus!”? (Liber Iob 38, 35)
Vox Domini properantis partum cervarum, et denudabit condensa; et in templo eius omnes dicent gloriam. (Liber Psalmorum 29, 9)
Omnia ossa mea dicent: “Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum”. (Liber Psalmorum 35, 10)
Induta sunt ovibus prata, et valles abundabunt frumento; clamabunt, etenim hymnum dicent. (Liber Psalmorum 65, 14)
Quare dicent in gentibus: “Ubi est Deus eorum?”. Innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est. (Liber Psalmorum 79, 10)
Quare dicent gentes: “Ubi est Deus eorum?”. (Liber Psalmorum 115, 2)
VAU. Et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt. (Liber Psalmorum 145, 6)
Vir sapiens implebitur benedictionibus, et omnes videntes illum beatum dicent. (Liber Ecclesiasticus 37, 27)
Et ibunt populi multi et dicent: “Venite, et ascendamus ad montem Domini, ad domum Dei Iacob, ut doceat nos vias suas, et ambulemus in semitis eius”; quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem. (Liber Isaiae 2, 3)
Universi respondebunt et dicent tibi: “Et tu vulneratus es sicut nos, nostri similis effectus es”. (Liber Isaiae 14, 10)
“Tantum in Domino” dicent “sunt iustitiae et robur!”. Ad eum venient et confundentur omnes, qui repugnant ei; (Liber Isaiae 45, 24)