pronađen 50 Rezultati za: Dicent

  • Adhuc dicent in auribus tuis filii orbitatis tuae: “Angustus est mihi locus; fac spatium mihi, ut habitem”. (Liber Isaiae 49, 20)

  • Et dicent: “Sternite, sternite, parate viam, auferte offendicula de via populi mei”. (Liber Isaiae 57, 14)

  • dicentes ligno: “Pater meus es tu” et lapidi: “Tu me genuisti”. Verterunt ad me tergum et non faciem, sed in tempore afflictionis suae dicent: “Surge et libera nos!”. (Liber Ieremiae 2, 27)

  • Cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: “Arca testamenti Domini”, neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec requiretur, nec fiet ultra. (Liber Ieremiae 3, 16)

  • Dices ergo ad eos sermonem istum: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te: “Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino?”. (Liber Ieremiae 13, 12)

  • Domine, fortitudo mea et praesidium meum et refugium meum in die tribulationis; ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent: “Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem, quae nihil prodest”. (Liber Ieremiae 16, 19)

  • Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra: “Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti!”, (Liber Ieremiae 23, 7)

  • Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Adhuc dicent verbum istud in terra Iudae et in urbibus eius, cum convertero sortem eorum: “Benedicat tibi Dominus, habitaculum iustitiae, mons sanctus”. (Liber Ieremiae 31, 23)

  • In diebus illis non dicent ultra: “Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt”, (Liber Ieremiae 31, 29)

  • Ecce omnes mulieres, quae remanserunt in domo regis Iudae, educentur ad principes regis Babylonis et ipsae dicent: “Seduxerunt te et praevaluerunt adversum te viri pacifici tui; demersi sunt in caeno pedes tui, illi autem recesserunt a te”. (Liber Ieremiae 38, 22)

  • Et assumentes super te lamentum dicent tibi: “Quomodo peristi, quae habitas in mari, urbs inclita, quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi! (Prophetia Ezechielis 26, 17)

  • dicent: “Terra illa inculta facta est ut hortus Eden, et civitates desertae et destitutae atque destructae munitae inhabitantur”. (Prophetia Ezechielis 36, 35)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina