pronađen 177 Rezultati za: Gentibus

  • et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exsultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona, quae ego facturus sum eis; et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace, quam ego faciam eis. (Liber Ieremiae 33, 9)

  • Sed tollens Iohanan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iudae, qui reversi fuerant de cunctis gentibus, ad quas fuerant ante dispersi, ut peregrinarentur in terra Iudae, (Liber Ieremiae 43, 5)

  • provocantes me in operibus manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in terra Aegypti, in quam ingressi estis, ut ibi peregrinemini, et dissipet vos, et sitis in maledictionem et in opprobrium cunctis gentibus terrae? (Liber Ieremiae 44, 8)

  • “Ecce enim parvulum dedi te in gentibus, contemptibilem inter homines. (Liber Ieremiae 49, 15)

  • “Annuntiate in gentibus et auditum facite, levate signum; praedicate et nolite celare, dicite: “Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach. Confusa sunt sculptilia eius, superata sunt idola eorum”. (Liber Ieremiae 50, 2)

  • confusa est mater vestra nimis, et in opprobrium facta est, quae genuit vos; ecce novissima erit in gentibus, deserta, invia et arens. (Liber Ieremiae 50, 12)

  • Quomodo confractus est et contritus malleus universae terrae? Quomodo versa est in desolationem Babylon in gentibus? (Liber Ieremiae 50, 23)

  • Levate signum in terra, clangite bucina in gentibus, sanctificate super eam gentes, vocate contra illam regna Ararat, Menni et Aschenez. Constituite super eam scribas, adducite equos quasi bruchum aculeatum. (Liber Ieremiae 51, 27)

  • TETH. Defixae sunt in terra portae eius; perdidit et contrivit vectes eius. Rex eius et principes eius in gentibus; non est lex, et prophetae eius non invenerunt visionem a Domino. (Lamentationes 2, 9)

  • RES. Spiritus oris nostri, unctus Domini, captus est in foveis eorum, de quo dicebamus: “Sub umbra sua vivemus in gentibus”. (Lamentationes 4, 20)

  • Avertatur ira tua a nobis, quia derelicti sumus pauci in gentibus, quo dispersisti nos. (Liber Baruch 2, 13)

  • venumdati estis gentibus non in perditionem, sed, quia irritastis Deum, traditi estis adversariis. (Liber Baruch 4, 6)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina