pronađen 177 Rezultati za: Gentibus

  • Et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in conspectu earum. (Prophetia Ezechielis 20, 14)

  • Averti autem manum meam et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in oculis earum. (Prophetia Ezechielis 20, 22)

  • In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti; et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es; et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum. Propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris. (Prophetia Ezechielis 22, 4)

  • filiis orientis cum filiis Ammon dabo eam in hereditatem, ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus. (Prophetia Ezechielis 25, 10)

  • Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus; et erit in direptionem gentibus. (Prophetia Ezechielis 26, 5)

  • Omnes, qui viderint te, in gentibus obstupescent super te; in horrorem factus es et non eris in perpetuum”. (Prophetia Ezechielis 28, 19)

  • Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel de populis, in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus, et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Iacob; (Prophetia Ezechielis 28, 25)

  • Inter regna cetera erit humillima et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos, ne imperent gentibus. (Prophetia Ezechielis 29, 15)

  • et dispergam Aegyptum in gentibus et ventilabo eos in terris. (Prophetia Ezechielis 30, 23)

  • Et commovebo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras, quas nescis. (Prophetia Ezechielis 32, 9)

  • Et non erunt ultra in rapinam gentibus, neque bestiae terrae devorabunt eos, sed habitabunt confidenter absque ullo terrore. (Prophetia Ezechielis 34, 28)

  • Tu autem, fili hominis, pro pheta super montes Israel et dices: Montes Israel, audite verbum Domini. 2 Haec dicit Dominus Deus: Eo quod dixerit inimicus de vobis: “Euge, altitudines sempiternae in hereditatem datae sunt nobis”; 3 propterea vaticinare et dic: Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, et inhiaverunt vobis per circuitum, ut fieretis in hereditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae et opprobrium populi; (Prophetia Ezechielis 36, 1)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina