pronađen 217 Rezultati za: Latin Verse Bible Study: De lege legis

  • Dixerunt ergo viri illi: “Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte inveniamus adversus eum in lege Dei sui”. (Prophetia Danielis 6, 6)

  • Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in lege eius, quam posuit nobis per servos suos prophetas; (Prophetia Danielis 9, 10)

  • Sicut scriptum est in lege Moysis, omne malum hoc venit super nos, et non rogavimus faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris et cogitaremus veritatem tuam. (Prophetia Danielis 9, 13)

  • Perit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Quia tu scientiam reppulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et quia oblitus es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. (Prophetia Osee 4, 6)

  • Vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege; irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum; (Prophetia Malachiae 2, 8)

  • propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas et accepistis personam in lege. (Prophetia Malachiae 2, 9)

  • Mementote legis Moysi servi mei, cui mandavi in Horeb ad omnem Israel praecepta et iudicia. (Prophetia Malachiae 3, 22)

  • Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 18)

  • Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 5)

  • Et interrogavit unus ex eis legis doctor tentans eum: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 35)

  • “Magister, quod est mandatum magnum in Lege?”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 36)

  • Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 23)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina