pronađen 217 Rezultati za: Latin Verse Bible Study: De lege legis

  • Et dixit ad eos: “Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me”. (Evangelium secundum Lucam 24, 44)

  • Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 45)

  • In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis?”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 5)

  • Sed et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. (Evangelium secundum Ioannem 8, 17)

  • Respondit eis Iesus: “Nonne scriptum est in lege vestra: “Ego dixi: Dii estis?”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 34)

  • Respondit ergo ei turba: “Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filius hominis?”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 34)

  • Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: “Odio me habuerunt gratis”. (Evangelium secundum Ioannem 15, 25)

  • Surgens autem quidam in concilio pharisaeus nomine Gamaliel, legis doctor honorabilis universae plebi, iussit foras ad breve homines fieri (Actus Apostolorum 5, 34)

  • Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam et dixit: “Putasne intellegis, quae legis?”. (Actus Apostolorum 8, 30)

  • Post lectionem autem Legis et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos dicentes: “Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite!”. (Actus Apostolorum 13, 15)

  • Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari, (Actus Apostolorum 13, 38)

  • si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et lege vestra, vos ipsi videritis; iudex ego horum nolo esse”. (Actus Apostolorum 18, 15)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina