pronađen 217 Rezultati za: Latin Verse Bible Study: De lege legis

  • At illi cum audissent, glorificabant Deum dixeruntque ei: “Vides, frater, quot milia sint in Iudaeis, qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis; (Actus Apostolorum 21, 20)

  • “Ego sum vir Iudaeus, natus Tarso Ciliciae, enutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta veritatem paternae legis, aemulator Dei, sicut et vos omnes estis hodie. (Actus Apostolorum 22, 3)

  • quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen. (Actus Apostolorum 23, 29)

  • Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plures, quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex Lege Moysis et Prophetis a mane usque ad vesperam. (Actus Apostolorum 28, 23)

  • Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et, quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. (Epistula ad Romanos 2, 12)

  • Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. (Epistula ad Romanos 2, 13)

  • Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex; (Epistula ad Romanos 2, 14)

  • qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium simul reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus, (Epistula ad Romanos 2, 15)

  • Si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo, (Epistula ad Romanos 2, 17)

  • eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in lege. (Epistula ad Romanos 2, 20)

  • Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras? (Epistula ad Romanos 2, 23)

  • Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. (Epistula ad Romanos 2, 25)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina