pronađen 249 Rezultati za: Maccabaeorum bellum ducis belli victoria proelio exercitum
Erat autem bellum potens adversum Philisthaeos omnibus diebus Saul; nam, quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad proelium, sociabat eum sibi. (Liber I Samuelis 14, 52)
Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium; et nomina trium filiorum eius, qui perrexerant ad bellum: Eliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma. (Liber I Samuelis 17, 13)
Nam et leonem et ursum interfecit servus tuus; erit igitur et Philisthaeus hic incircumcisus quasi unus ex eis, quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis”. (Liber I Samuelis 17, 36)
et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras”. (Liber I Samuelis 17, 47)
Egrediebatur quoque David ad omnia, quaecumque misisset eum Saul, et prospere agebat; posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, etiam in conspectu famulorum Saul. (Liber I Samuelis 18, 5)
Motum est autem rursum bellum, et egressus David pugnavit adversum Philisthim percussitque eos plaga magna; et fugerunt a facie eius. (Liber I Samuelis 19, 8)
Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Phili sthim agmina sua, ut praepararentur ad bellum contra Israel. Dixitque Achis ad David: “Sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui”. (Liber I Samuelis 28, 1)
Et dixit ad eum David: “Quid enim factum est? Indica mihi”. Qui ait: “Fugit populus ex proelio, et multi corruentes e populo mortui sunt; sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt”. (Liber II Samuelis 1, 4)
Quomodo ceciderunt fortes in proelio! Ionathan in excelsis tuis occisus est. (Liber II Samuelis 1, 25)
Et ortum est bellum durum valde in die illa, fugatusque est Abner et viri Israel a pueris David. (Liber II Samuelis 2, 17)
Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in proelio. (Liber II Samuelis 3, 30)
Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum; porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis, (Liber II Samuelis 8, 16)