pronađen 249 Rezultati za: Maccabaeorum bellum ducis belli victoria proelio exercitum

  • Quod cum audisset David, misit Ioab et omnem exercitum, viros fortissimos. (Liber II Samuelis 10, 7)

  • et venit Urias ad David. Quaesivitque David quam recte ageret Ioab et populus, et quomodo administraretur bellum; (Liber II Samuelis 11, 7)

  • Misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia de proelio; (Liber II Samuelis 11, 18)

  • Et dixit David ad nuntium: “Haec dices Ioab: Non te affligat ista res; varius enim eventus est belli, et nunc hunc, nunc illum consumit gladius; corrobora proelium tuum adversus urbem, ut destruas eam. Et tu conforta eum”. (Liber II Samuelis 11, 25)

  • Amasam vero constituerat Absalom pro Ioab super exercitum; Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Iether Ismaelites, qui ingressus est ad Abigail filiam Isai sororem Sarviae, quae fuit mater Ioab. (Liber II Samuelis 17, 25)

  • Et versa est victoria in die illa in luctum omni populo; audivit enim populus in die illa dici: “Dolet rex super filio suo”. (Liber II Samuelis 19, 3)

  • Et furtim ingressus est populus in die illa civitatem, quomodo reverti solet populus confusus, cum fugit de proelio. (Liber II Samuelis 19, 4)

  • Erat ergo Ioab super omnem exercitum Israel; Banaias autem filius Ioiadae super Cherethaeos et Phelethaeos; (Liber II Samuelis 20, 23)

  • praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum Philisthaeum interfecit. Tunc iuraverunt viri David dicentes: “Iam non egredieris nobiscum in bellum, ne exstinguas lucernam Israel”. (Liber II Samuelis 21, 17)

  • Fuitque rursum bellum in Gob contra Philisthaeos; tunc percussit Sobbochai de Husa Saph de stirpe Rapha. (Liber II Samuelis 21, 18)

  • Et fuit iterum bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Elchanan filius Iair Bethlehemites Goliath Getthaeum, cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium. (Liber II Samuelis 21, 19)

  • Et adhuc fuit bellum in Geth, in quo vir excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est viginti et quattuor, et is quoque erat de origine Rapha, (Liber II Samuelis 21, 20)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina