pronađen 166 Rezultati za: Mala
Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala; et misertus est Deus super malum, quod lo cutus fuerat ut faceret eis, et non fecit. (Prophetia Ionae 3, 10)
Principes eius in muneribus iudicant, et sacerdotes eius in mercede docent, et prophetae eius in pecunia divinant; et super Dominum requiescunt dicentes: “Numquid non Dominus in medio nostrum? Non venient super nos mala”. (Prophetia Michaeae 3, 11)
Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit; (Evangelium secundum Matthaeum 7, 17)
non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 18)
Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: “Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? (Evangelium secundum Matthaeum 9, 4)
Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 35)
Qui respondens ait illis: “Generatio mala et adultera signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 39)
Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae”. Et, relictis illis, abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 4)
omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem”. (Evangelium secundum Marcum 7, 23)
Non est enim arbor bona faciens fructum malum, neque iterum arbor mala faciens fructum bonum. (Evangelium secundum Lucam 6, 43)
At dixit Abraham: “Fili, recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. (Evangelium secundum Lucam 16, 25)
Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera. (Evangelium secundum Ioannem 3, 19)