pronađen 777 Rezultati za: Meum
Iterum misit alios servos dicens: “Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 4)
Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 9)
Oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem, quod meum est cum usura. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 27)
Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 12)
Ille autem dixit: “Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis””. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 18)
Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: “Accipite, comedite: hoc est corpus meum”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 26)
An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? (Evangelium secundum Matthaeum 26, 53)
Sicut scriptum est in Isaia propheta: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam; (Evangelium secundum Marcum 1, 2)
Et respondit ei unus de turba: “Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum; (Evangelium secundum Marcum 9, 17)
sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est”. (Evangelium secundum Marcum 10, 40)
Adhuc unum habebat, filium dilectum. Misit illum ad eos novissimum dicens: “Reverebuntur filium meum”. (Evangelium secundum Marcum 12, 6)
et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Marcum 13, 13)